De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  2. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  3. finitumst; namque extremum debebat habere.
  4. extremum porro nullius posse videtur
  5. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  6. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  7. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  8. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  9. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  10. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  11. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  12. Praeterea si iam finitum constituatur
  13. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  14. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  15. id validis utrum contortum viribus ire
  16. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  17. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  18. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  19. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  20. cogit ut exempta concedas fine patere.
  21. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  22. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  23. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  24. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  25. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  26. fiet uti nusquam possit consistere finis
  27. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  28. Praeterea spatium summai totius omne
  29. undique si inclusum certis consisteret oris