De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dispertita inter terram latitare minute,
  2. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  3. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  4. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  5. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  6. verum semina multimodis inmixta latere
  7. multarum rerum in rebus communia debent.
  8. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  9. arboribus vicina cacumina summa terantur
  10. inter se validis facere id cogentibus austris,
  11. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  12. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  13. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  14. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  15. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  16. non possent ullum tempus celarier ignes,
  17. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  18. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  19. permagni referre eadem primordia saepe
  20. cum quibus et quali positura contineantur
  21. et quos inter se dent motus accipiantque,
  22. atque eadem paulo inter se mutata creare
  23. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  24. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  25. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.