De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex alienigenis rebus constare putetur,
  2. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  3. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  4. si sunt in terris, terram constare necessest
  5. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  6. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  7. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  8. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  9. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  10. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  11. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  12. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  13. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  14. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  15. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  16. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  17. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  18. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  19. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  20. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  21. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  22. et latices dulcis guttas similique sapore
  23. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  24. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  25. herbarum genera et fruges frondesque videri