De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  2. si fieri non posse putas, quin materiai
  3. corpora consimili natura praedita fingas,
  4. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  5. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  6. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  7. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  8. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  9. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  10. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  11. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  12. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  13. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  14. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  15. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  16. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  17. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  18. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  19. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  20. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  21. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  22. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  23. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  24. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  25. ut puerorum aetas inprovida ludificetur