De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  2. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  3. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  4. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  5. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  6. ex aurique putat micis consistere posse
  7. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  8. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  9. cetera consimili fingit ratione putatque.
  10. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  11. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  12. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  13. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  14. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  15. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  16. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  17. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  18. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  19. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  20. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  21. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  22. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  23. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  24. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  25. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  26. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  27. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  28. * * *
  29. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  30. esse et habere in se nervorum corpora parva
  31. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  32. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  33. ex alienigenis rebus constare putetur,
  34. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  35. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  36. si sunt in terris, terram constare necessest
  37. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  38. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  39. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  40. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  41. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  42. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  43. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  44. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  45. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  46. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  47. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  48. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  49. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci