De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  2. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  3. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  4. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  5. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  6. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  7. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  8. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  9. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  10. ni mirum quia multa modis communia multis
  11. multarum rerum in rebus primordia mixta
  12. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  13. atque eadem magni refert primordia saepe
  14. cum quibus et quali positura contineantur
  15. et quos inter se dent motus accipiantque;
  16. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  17. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  18. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  19. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  20. multa elementa vides multis communia verbis,
  21. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  22. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  23. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  24. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  25. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  26. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  27. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  28. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  29. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  30. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  31. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  32. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  33. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  34. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  35. ex aurique putat micis consistere posse
  36. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  37. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  38. cetera consimili fingit ratione putatque.
  39. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  40. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  41. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  42. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  43. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  44. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  45. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  46. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  47. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  48. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  49. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  50. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  51. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  52. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  53. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  54. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  55. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  56. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  57. * * *
  58. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  59. esse et habere in se nervorum corpora parva
  60. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  61. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  62. ex alienigenis rebus constare putetur,
  63. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  64. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  65. si sunt in terris, terram constare necessest
  66. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  67. transfer item, totidem verbis utare licebit: