De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  2. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  3. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  4. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  5. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  6. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  7. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  8. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  9. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  10. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  11. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  12. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  13. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  14. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  15. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  16. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  17. et latices dulcis guttas similique sapore
  18. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  19. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  20. herbarum genera et fruges frondesque videri
  21. dispertita inter terram latitare minute,
  22. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  23. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  24. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  25. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  26. verum semina multimodis inmixta latere
  27. multarum rerum in rebus communia debent.
  28. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  29. arboribus vicina cacumina summa terantur
  30. inter se validis facere id cogentibus austris,
  31. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  32. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  33. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  34. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  35. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  36. non possent ullum tempus celarier ignes,
  37. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  38. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  39. permagni referre eadem primordia saepe
  40. cum quibus et quali positura contineantur
  41. et quos inter se dent motus accipiantque,
  42. atque eadem paulo inter se mutata creare
  43. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  44. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  45. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  46. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  47. si fieri non posse putas, quin materiai
  48. corpora consimili natura praedita fingas,
  49. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  50. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  51. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  52. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  53. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  54. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  55. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  56. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  57. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  58. trita solo. iuvat integros accedere fontis