De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  2. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  3. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  4. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  5. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  6. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  7. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  8. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  9. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  10. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  11. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  12. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  13. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  14. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  15. sed potius tali facto recreata valescat,
  16. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  17. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  18. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  19. carmine Pierio rationem exponere nostram
  20. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  21. si tibi forte animum tali ratione tenere
  22. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  23. naturam rerum, qua constet compta figura.
  24. Sed quoniam docui solidissima materiai
  25. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  26. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  27. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  28. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  29. pervideamus utrum finitum funditus omne
  30. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  31. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  32. finitumst; namque extremum debebat habere.
  33. extremum porro nullius posse videtur
  34. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  35. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  36. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  37. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  38. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  39. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  40. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  41. Praeterea si iam finitum constituatur
  42. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  43. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  44. id validis utrum contortum viribus ire
  45. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  46. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  47. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  48. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  49. cogit ut exempta concedas fine patere.
  50. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  51. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  52. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  53. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  54. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  55. fiet uti nusquam possit consistere finis
  56. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  57. Praeterea spatium summai totius omne
  58. undique si inclusum certis consisteret oris