De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  2. ni mirum quia multa modis communia multis
  3. multarum rerum in rebus primordia mixta
  4. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  5. atque eadem magni refert primordia saepe
  6. cum quibus et quali positura contineantur
  7. et quos inter se dent motus accipiantque;
  8. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  9. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  10. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  11. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  12. multa elementa vides multis communia verbis,
  13. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  14. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  15. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  16. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  17. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  18. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  19. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  20. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  21. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  22. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  23. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  24. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  25. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  26. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  27. ex aurique putat micis consistere posse
  28. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  29. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  30. cetera consimili fingit ratione putatque.
  31. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  32. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  33. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  34. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  35. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  36. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  37. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  38. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  39. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  40. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  41. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  42. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  43. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  44. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  45. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  46. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  47. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  48. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  49. * * *
  50. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  51. esse et habere in se nervorum corpora parva
  52. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  53. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  54. ex alienigenis rebus constare putetur,
  55. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  56. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  57. si sunt in terris, terram constare necessest
  58. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.