De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si sunt in terris, terram constare necessest
  2. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  3. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  4. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  5. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  6. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  7. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  8. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  9. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  10. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  11. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  12. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  13. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  14. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  15. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  16. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  17. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  18. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  19. et latices dulcis guttas similique sapore
  20. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  21. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  22. herbarum genera et fruges frondesque videri
  23. dispertita inter terram latitare minute,
  24. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  25. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  26. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  27. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  28. verum semina multimodis inmixta latere
  29. multarum rerum in rebus communia debent.
  30. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  31. arboribus vicina cacumina summa terantur
  32. inter se validis facere id cogentibus austris,
  33. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  34. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  35. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  36. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  37. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  38. non possent ullum tempus celarier ignes,
  39. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  40. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  41. permagni referre eadem primordia saepe
  42. cum quibus et quali positura contineantur
  43. et quos inter se dent motus accipiantque,
  44. atque eadem paulo inter se mutata creare
  45. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  46. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  47. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  48. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  49. si fieri non posse putas, quin materiai
  50. corpora consimili natura praedita fingas,
  51. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  52. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  53. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  54. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  55. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  56. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  57. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  58. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  59. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  60. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  61. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  62. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  63. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  64. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  65. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  66. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  67. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  68. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  69. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  70. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  71. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  72. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  73. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  74. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  75. sed potius tali facto recreata valescat,
  76. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  77. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  78. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  79. carmine Pierio rationem exponere nostram
  80. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  81. si tibi forte animum tali ratione tenere
  82. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  83. naturam rerum, qua constet compta figura.
  84. Sed quoniam docui solidissima materiai
  85. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  86. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  87. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  88. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  89. pervideamus utrum finitum funditus omne
  90. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  91. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  92. finitumst; namque extremum debebat habere.
  93. extremum porro nullius posse videtur
  94. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  95. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  96. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  97. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  98. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  99. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  100. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  101. Praeterea si iam finitum constituatur
  102. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  103. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  104. id validis utrum contortum viribus ire
  105. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  106. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  107. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  108. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  109. cogit ut exempta concedas fine patere.
  110. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  111. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  112. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  113. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  114. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  115. fiet uti nusquam possit consistere finis
  116. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  117. Praeterea spatium summai totius omne
  118. undique si inclusum certis consisteret oris
  119. finitumque foret, iam copia materiai
  120. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  121. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  122. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  123. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  124. ex infinito iam tempore subsidendo.