De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  2. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  3. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  4. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  5. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  6. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  7. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  8. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  9. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  10. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  11. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  12. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  13. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  14. * * *
  15. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  16. esse et habere in se nervorum corpora parva
  17. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  18. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  19. ex alienigenis rebus constare putetur,
  20. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  21. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  22. si sunt in terris, terram constare necessest
  23. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  24. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  25. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  26. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  27. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  28. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  29. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  30. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  31. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  32. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  33. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  34. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  35. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  36. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  37. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  38. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  39. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  40. et latices dulcis guttas similique sapore
  41. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  42. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  43. herbarum genera et fruges frondesque videri
  44. dispertita inter terram latitare minute,
  45. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  46. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  47. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  48. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  49. verum semina multimodis inmixta latere
  50. multarum rerum in rebus communia debent.
  51. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  52. arboribus vicina cacumina summa terantur
  53. inter se validis facere id cogentibus austris,
  54. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  55. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  56. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  57. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  58. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  59. non possent ullum tempus celarier ignes,
  60. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  61. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  62. permagni referre eadem primordia saepe
  63. cum quibus et quali positura contineantur
  64. et quos inter se dent motus accipiantque,
  65. atque eadem paulo inter se mutata creare
  66. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  67. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  68. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  69. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  70. si fieri non posse putas, quin materiai
  71. corpora consimili natura praedita fingas,
  72. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  73. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  74. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  75. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  76. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  77. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  78. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  79. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  80. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  81. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  82. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  83. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  84. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  85. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  86. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  87. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  88. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  89. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  90. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  91. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  92. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  93. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  94. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  95. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  96. sed potius tali facto recreata valescat,
  97. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  98. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  99. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  100. carmine Pierio rationem exponere nostram
  101. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  102. si tibi forte animum tali ratione tenere
  103. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  104. naturam rerum, qua constet compta figura.
  105. Sed quoniam docui solidissima materiai
  106. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  107. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  108. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  109. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  110. pervideamus utrum finitum funditus omne
  111. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  112. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  113. finitumst; namque extremum debebat habere.
  114. extremum porro nullius posse videtur
  115. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  116. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  117. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  118. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  119. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  120. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  121. tantundem partis infinitum omne relinquit.