De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. gentibus humanis regio visendaque fertur
  2. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  3. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  4. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  5. carmina quin etiam divini pectoris eius
  6. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  7. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  8. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  9. partibus egregie multis multoque minores,
  10. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  11. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  12. sanctius et multo certa ratione magis quam
  13. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  14. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  15. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  16. Primum quod motus exempto rebus inani
  17. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  18. aera solem ignem terras animalia frugis
  19. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  20. deinde quod omnino finem non esse secandis
  21. corporibus facient neque pausam stare fragori
  22. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  23. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  24. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  25. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  26. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  27. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  28. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  29. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  30. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  31. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  32. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  33. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  34. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  35. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  36. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  37. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  38. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  39. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  40. quam contra res illorum retroque putari?
  41. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  42. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  43. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  44. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  45. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  46. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  47. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  48. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  49. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  50. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  51. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  52. at primordia gignundis in rebus oportet
  53. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  54. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  55. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  56. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  57. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  58. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  59. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  60. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  61. nec cessare haec inter se mutare, meare
  62. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  63. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  64. immutabile enim quiddam superare necessest,
  65. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  66. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  67. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  68. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  69. in commutatum veniunt, constare necessest
  70. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  71. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  72. quin potius tali natura praedita quaedam
  73. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  74. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  75. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  76. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  77. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  78. aeris e terra res omnis crescere alique;
  79. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  80. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  81. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  82. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  83. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  84. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  85. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  86. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  87. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  88. ni mirum quia multa modis communia multis
  89. multarum rerum in rebus primordia mixta
  90. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  91. atque eadem magni refert primordia saepe
  92. cum quibus et quali positura contineantur
  93. et quos inter se dent motus accipiantque;
  94. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  95. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  96. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  97. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  98. multa elementa vides multis communia verbis,
  99. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  100. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  101. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  102. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  103. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  104. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  105. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  106. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  107. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  108. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  109. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  110. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  111. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  112. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  113. ex aurique putat micis consistere posse
  114. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  115. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  116. cetera consimili fingit ratione putatque.
  117. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  118. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  119. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  120. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  121. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;