De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea si iam finitum constituatur
  2. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  3. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  4. id validis utrum contortum viribus ire
  5. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  6. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  7. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  8. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  9. cogit ut exempta concedas fine patere.
  10. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  11. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  12. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  13. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  14. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  15. fiet uti nusquam possit consistere finis
  16. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  17. Praeterea spatium summai totius omne
  18. undique si inclusum certis consisteret oris
  19. finitumque foret, iam copia materiai
  20. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  21. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  22. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  23. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  24. ex infinito iam tempore subsidendo.
  25. at nunc ni mirum requies data principiorum
  26. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  27. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  28. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  29. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  30. ex infinito cita corpora materiai.
  31. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  32. aer dissaepit collis atque aera montes,
  33. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  34. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  35. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  36. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  37. perpetuo possint aevi labentia tractu
  38. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  39. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  40. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  41. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  42. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  43. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  44. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  45. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  46. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  47. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  48. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  49. exiguum possent horai sistere tempus;
  50. nam dispulsa suo de coetu materiai
  51. copia ferretur magnum per inane soluta,
  52. sive adeo potius numquam concreta creasset
  53. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  54. nam certe neque consilio primordia rerum
  55. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  56. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  57. sed quia multa modis multis mutata per omne
  58. ex infinito vexantur percita plagis,
  59. omne genus motus et coetus experiundo
  60. tandem deveniunt in talis disposituras,
  61. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  62. et multos etiam magnos servata per annos
  63. ut semel in motus coniectast convenientis,
  64. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  65. integrent amnes et solis terra vapore
  66. fota novet fetus summissaque gens animantum
  67. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  68. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  69. ex infinito suboriri copia posset,
  70. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  71. nam vel uti privata cibo natura animantum
  72. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  73. dissolui simul ac defecit suppeditare
  74. materies aliqua ratione aversa viai.
  75. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  76. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  77. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  78. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  79. inter dum resilire tamen coguntur et una
  80. principiis rerum spatium tempusque fugai
  81. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  82. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  83. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  84. infinita opus est vis undique materiai.
  85. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  86. in medium summae quod dicunt omnia niti
  87. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  88. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  89. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  90. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  91. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  92. nitier in terraque retro requiescere posta,
  93. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  94. et simili ratione animalia suppa vagari
  95. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  96. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  97. sponte sua possint in caeli templa volare;
  98. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  99. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  100. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  101. sed vanus stolidis haec * * *
  102. amplexi quod habent perv * * *
  103. nam medium nihil esse potest * * *
  104. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  105. possit ibi quicquam consistere * * *
  106. quam quavis alia longe ratione * * *
  107. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  108. per medium, per non medium, concedere debet
  109. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  110. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  111. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  112. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  113. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  114. haud igitur possunt tali ratione teneri
  115. res in concilium medii cuppedine victae.
  116. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  117. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  118. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  119. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  120. at contra tenuis exponunt aeris auras
  121. et calidos simul a medio differrier ignis,