De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  2. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  3. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  4. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  5. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  6. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  7. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  8. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  9. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  10. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  11. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  12. quam contra res illorum retroque putari?
  13. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  14. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  15. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  16. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  17. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  18. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  19. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  20. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  21. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  22. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  23. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  24. at primordia gignundis in rebus oportet
  25. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  26. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  27. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  28. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  29. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  30. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  31. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  32. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  33. nec cessare haec inter se mutare, meare
  34. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  35. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  36. immutabile enim quiddam superare necessest,
  37. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  38. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  39. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  40. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  41. in commutatum veniunt, constare necessest
  42. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  43. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  44. quin potius tali natura praedita quaedam
  45. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  46. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  47. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  48. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  49. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  50. aeris e terra res omnis crescere alique;
  51. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  52. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  53. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  54. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  55. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  56. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  57. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  58. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos