De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  2. ni mirum quia multa modis communia multis
  3. multarum rerum in rebus primordia mixta
  4. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  5. atque eadem magni refert primordia saepe
  6. cum quibus et quali positura contineantur
  7. et quos inter se dent motus accipiantque;
  8. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  9. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  10. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  11. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  12. multa elementa vides multis communia verbis,
  13. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  14. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  15. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  16. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  17. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  18. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  19. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  20. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  21. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  22. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  23. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  24. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  25. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  26. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  27. ex aurique putat micis consistere posse
  28. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  29. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,