De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cetera consimili fingit ratione putatque.
  2. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  3. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  4. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  5. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  6. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  7. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  8. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  9. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  10. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  11. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  12. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  13. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  14. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  15. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  16. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  17. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  18. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  19. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  20. * * *
  21. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  22. esse et habere in se nervorum corpora parva
  23. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  24. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  25. ex alienigenis rebus constare putetur,
  26. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  27. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  28. si sunt in terris, terram constare necessest
  29. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.