De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  2. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  3. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  4. nec cessare haec inter se mutare, meare
  5. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  6. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  7. immutabile enim quiddam superare necessest,
  8. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  9. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  10. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  11. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  12. in commutatum veniunt, constare necessest
  13. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  14. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  15. quin potius tali natura praedita quaedam
  16. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  17. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  18. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  19. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  20. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  21. aeris e terra res omnis crescere alique;
  22. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  23. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  24. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  25. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  26. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  27. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  28. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  29. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos