De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sanctius et multo certa ratione magis quam
  2. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  3. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  4. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  5. Primum quod motus exempto rebus inani
  6. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  7. aera solem ignem terras animalia frugis
  8. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  9. deinde quod omnino finem non esse secandis
  10. corporibus facient neque pausam stare fragori
  11. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  12. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  13. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  14. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  15. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  16. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  17. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  18. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  19. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  20. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  21. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  22. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  23. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  24. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  25. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  26. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  27. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  28. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  29. quam contra res illorum retroque putari?
  30. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  31. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  32. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  33. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  34. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  35. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  36. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  37. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  38. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  39. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  40. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  41. at primordia gignundis in rebus oportet
  42. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  43. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  44. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  45. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  46. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  47. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  48. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  49. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  50. nec cessare haec inter se mutare, meare
  51. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  52. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  53. immutabile enim quiddam superare necessest,
  54. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  55. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  56. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  57. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  58. in commutatum veniunt, constare necessest
  59. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  60. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  61. quin potius tali natura praedita quaedam
  62. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  63. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  64. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  65. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  66. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  67. aeris e terra res omnis crescere alique;