De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  2. immutabile enim quiddam superare necessest,
  3. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  4. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  5. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  6. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  7. in commutatum veniunt, constare necessest
  8. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  9. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  10. quin potius tali natura praedita quaedam
  11. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  12. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  13. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  14. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  15. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  16. aeris e terra res omnis crescere alique;
  17. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  18. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  19. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  20. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  21. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  22. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  23. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  24. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  25. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  26. ni mirum quia multa modis communia multis
  27. multarum rerum in rebus primordia mixta
  28. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  29. atque eadem magni refert primordia saepe
  30. cum quibus et quali positura contineantur
  31. et quos inter se dent motus accipiantque;
  32. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  33. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  34. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  35. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  36. multa elementa vides multis communia verbis,
  37. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  38. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  39. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  40. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  41. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  42. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  43. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  44. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  45. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  46. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  47. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  48. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  49. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  50. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  51. ex aurique putat micis consistere posse
  52. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  53. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  54. cetera consimili fingit ratione putatque.
  55. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  56. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  57. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  58. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  59. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  60. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  61. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  62. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  63. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  64. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  65. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  66. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  67. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  68. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  69. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  70. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  71. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  72. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  73. * * *
  74. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  75. esse et habere in se nervorum corpora parva
  76. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  77. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  78. ex alienigenis rebus constare putetur,
  79. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  80. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  81. si sunt in terris, terram constare necessest
  82. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  83. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  84. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  85. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  86. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  87. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  88. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  89. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  90. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  91. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  92. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  93. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  94. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  95. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  96. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  97. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  98. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  99. et latices dulcis guttas similique sapore