De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  2. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  3. herbarum genera et fruges frondesque videri
  4. dispertita inter terram latitare minute,
  5. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  6. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  7. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  8. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  9. verum semina multimodis inmixta latere
  10. multarum rerum in rebus communia debent.
  11. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  12. arboribus vicina cacumina summa terantur
  13. inter se validis facere id cogentibus austris,
  14. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  15. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  16. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  17. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  18. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  19. non possent ullum tempus celarier ignes,
  20. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  21. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  22. permagni referre eadem primordia saepe
  23. cum quibus et quali positura contineantur
  24. et quos inter se dent motus accipiantque,
  25. atque eadem paulo inter se mutata creare
  26. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  27. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  28. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  29. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  30. si fieri non posse putas, quin materiai
  31. corpora consimili natura praedita fingas,
  32. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  33. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  34. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  35. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  36. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  37. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  38. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  39. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  40. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  41. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  42. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  43. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  44. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  45. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  46. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  47. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  48. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  49. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  50. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  51. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  52. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  53. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  54. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  55. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  56. sed potius tali facto recreata valescat,
  57. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  58. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  59. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  60. carmine Pierio rationem exponere nostram
  61. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  62. si tibi forte animum tali ratione tenere
  63. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  64. naturam rerum, qua constet compta figura.
  65. Sed quoniam docui solidissima materiai
  66. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  67. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  68. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  69. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  70. pervideamus utrum finitum funditus omne
  71. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  72. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  73. finitumst; namque extremum debebat habere.
  74. extremum porro nullius posse videtur
  75. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  76. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  77. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  78. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  79. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  80. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  81. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  82. Praeterea si iam finitum constituatur
  83. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  84. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  85. id validis utrum contortum viribus ire
  86. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  87. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  88. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  89. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  90. cogit ut exempta concedas fine patere.
  91. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  92. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  93. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  94. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  95. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  96. fiet uti nusquam possit consistere finis
  97. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  98. Praeterea spatium summai totius omne
  99. undique si inclusum certis consisteret oris