De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  2. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  3. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  4. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  5. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  6. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  7. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  8. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  9. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  10. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  11. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  12. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  13. et velit ardoris naturam linquere solam,
  14. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  15. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  16. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  17. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  18. et qui principium gignundis aera rebus
  19. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  20. fingere res ipsum per se terramve creare
  21. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  22. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  23. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  24. aera iungentes igni terramque liquori,
  25. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  26. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  27. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  28. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  29. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  30. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  31. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  32. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  33. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  34. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  35. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  36. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  37. quae cum magna modis multis miranda videtur
  38. gentibus humanis regio visendaque fertur
  39. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  40. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  41. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  42. carmina quin etiam divini pectoris eius
  43. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  44. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  45. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  46. partibus egregie multis multoque minores,
  47. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  48. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  49. sanctius et multo certa ratione magis quam
  50. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  51. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  52. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  53. Primum quod motus exempto rebus inani
  54. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  55. aera solem ignem terras animalia frugis
  56. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  57. deinde quod omnino finem non esse secandis
  58. corporibus facient neque pausam stare fragori
  59. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  60. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  61. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  62. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  63. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  64. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  65. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  66. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  67. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  68. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  69. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  70. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  71. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  72. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  73. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  74. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  75. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  76. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  77. quam contra res illorum retroque putari?
  78. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  79. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  80. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  81. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  82. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  83. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  84. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  85. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  86. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  87. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  88. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  89. at primordia gignundis in rebus oportet
  90. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  91. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  92. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  93. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  94. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  95. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  96. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  97. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  98. nec cessare haec inter se mutare, meare
  99. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.