De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  2. at primordia gignundis in rebus oportet
  3. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  4. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  5. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  6. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  7. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  8. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  9. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  10. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  11. nec cessare haec inter se mutare, meare
  12. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  13. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  14. immutabile enim quiddam superare necessest,
  15. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  16. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  17. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  18. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  19. in commutatum veniunt, constare necessest
  20. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  21. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  22. quin potius tali natura praedita quaedam
  23. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  24. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  25. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  26. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  27. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  28. aeris e terra res omnis crescere alique;
  29. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  30. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  31. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  32. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  33. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  34. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  35. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  36. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  37. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  38. ni mirum quia multa modis communia multis
  39. multarum rerum in rebus primordia mixta
  40. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  41. atque eadem magni refert primordia saepe
  42. cum quibus et quali positura contineantur
  43. et quos inter se dent motus accipiantque;
  44. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  45. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  46. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  47. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  48. multa elementa vides multis communia verbis,
  49. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  50. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  51. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  52. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  53. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  54. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  55. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  56. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  57. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  58. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  59. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  60. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  61. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  62. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  63. ex aurique putat micis consistere posse
  64. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  65. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  66. cetera consimili fingit ratione putatque.
  67. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  68. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  69. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  70. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  71. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;