De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  2. et qui principium gignundis aera rebus
  3. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  4. fingere res ipsum per se terramve creare
  5. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  6. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  7. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  8. aera iungentes igni terramque liquori,
  9. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  10. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  11. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  12. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  13. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  14. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  15. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  16. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  17. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  18. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  19. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  20. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  21. quae cum magna modis multis miranda videtur
  22. gentibus humanis regio visendaque fertur
  23. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  24. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  25. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  26. carmina quin etiam divini pectoris eius
  27. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  28. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  29. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  30. partibus egregie multis multoque minores,
  31. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  32. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  33. sanctius et multo certa ratione magis quam
  34. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  35. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  36. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  37. Primum quod motus exempto rebus inani
  38. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  39. aera solem ignem terras animalia frugis
  40. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  41. deinde quod omnino finem non esse secandis
  42. corporibus facient neque pausam stare fragori
  43. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  44. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  45. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  46. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  47. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  48. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  49. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  50. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  51. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  52. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  53. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  54. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  55. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  56. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  57. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  58. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  59. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  60. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  61. quam contra res illorum retroque putari?
  62. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  63. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  64. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  65. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  66. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  67. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  68. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  69. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  70. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  71. naturam ostendet mixtusque videbitur aer