De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  2. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  3. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  4. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  5. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  6. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  7. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  8. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  9. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  10. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  11. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  12. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  13. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  14. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  15. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  16. quam contra res illorum retroque putari?
  17. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  18. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  19. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  20. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  21. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  22. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  23. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  24. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  25. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  26. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  27. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  28. at primordia gignundis in rebus oportet
  29. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  30. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  31. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  32. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  33. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  34. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  35. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  36. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  37. nec cessare haec inter se mutare, meare
  38. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  39. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  40. immutabile enim quiddam superare necessest,
  41. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  42. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  43. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  44. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  45. in commutatum veniunt, constare necessest
  46. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  47. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  48. quin potius tali natura praedita quaedam
  49. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  50. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,