De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  2. et velit ardoris naturam linquere solam,
  3. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  4. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  5. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  6. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  7. et qui principium gignundis aera rebus
  8. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  9. fingere res ipsum per se terramve creare
  10. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  11. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  12. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  13. aera iungentes igni terramque liquori,
  14. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  15. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  16. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  17. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  18. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  19. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  20. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  21. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  22. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  23. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  24. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  25. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  26. quae cum magna modis multis miranda videtur
  27. gentibus humanis regio visendaque fertur
  28. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  29. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  30. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  31. carmina quin etiam divini pectoris eius
  32. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  33. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  34. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  35. partibus egregie multis multoque minores,
  36. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  37. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  38. sanctius et multo certa ratione magis quam
  39. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  40. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  41. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  42. Primum quod motus exempto rebus inani
  43. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  44. aera solem ignem terras animalia frugis
  45. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  46. deinde quod omnino finem non esse secandis
  47. corporibus facient neque pausam stare fragori
  48. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  49. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  50. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,