De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  2. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  3. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  4. aeris e terra res omnis crescere alique;
  5. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  6. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  7. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  8. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  9. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  10. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  11. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  12. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  13. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  14. ni mirum quia multa modis communia multis
  15. multarum rerum in rebus primordia mixta
  16. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  17. atque eadem magni refert primordia saepe
  18. cum quibus et quali positura contineantur
  19. et quos inter se dent motus accipiantque;
  20. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  21. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  22. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  23. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  24. multa elementa vides multis communia verbis,
  25. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  26. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  27. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  28. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  29. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  30. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  31. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  32. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  33. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  34. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  35. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  36. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  37. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  38. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  39. ex aurique putat micis consistere posse
  40. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  41. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  42. cetera consimili fingit ratione putatque.
  43. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  44. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  45. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  46. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  47. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  48. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  49. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  50. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.