De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  2. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  3. sanctius et multo certa ratione magis quam
  4. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  5. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  6. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  7. Primum quod motus exempto rebus inani
  8. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  9. aera solem ignem terras animalia frugis
  10. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  11. deinde quod omnino finem non esse secandis
  12. corporibus facient neque pausam stare fragori
  13. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  14. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  15. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  16. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  17. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  18. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  19. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  20. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  21. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  22. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  23. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  24. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  25. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  26. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  27. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  28. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  29. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  30. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  31. quam contra res illorum retroque putari?
  32. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  33. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  34. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  35. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  36. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  37. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  38. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  39. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  40. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  41. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  42. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  43. at primordia gignundis in rebus oportet
  44. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  45. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  46. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  47. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  48. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  49. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  50. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  51. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  52. nec cessare haec inter se mutare, meare
  53. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  54. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  55. immutabile enim quiddam superare necessest,
  56. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  57. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  58. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  59. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  60. in commutatum veniunt, constare necessest
  61. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  62. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  63. quin potius tali natura praedita quaedam
  64. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  65. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  66. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  67. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  68. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  69. aeris e terra res omnis crescere alique;
  70. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  71. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  72. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  73. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  74. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  75. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  76. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  77. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  78. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  79. ni mirum quia multa modis communia multis
  80. multarum rerum in rebus primordia mixta
  81. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  82. atque eadem magni refert primordia saepe
  83. cum quibus et quali positura contineantur
  84. et quos inter se dent motus accipiantque;
  85. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  86. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  87. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  88. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  89. multa elementa vides multis communia verbis,
  90. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  91. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  92. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  93. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  94. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  95. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  96. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  97. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  98. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  99. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  100. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  101. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  102. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  103. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  104. ex aurique putat micis consistere posse
  105. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  106. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  107. cetera consimili fingit ratione putatque.
  108. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  109. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  110. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  111. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  112. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  113. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  114. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  115. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  116. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  117. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  118. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  119. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  120. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  121. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  122. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  123. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  124. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  125. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  126. * * *
  127. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  128. esse et habere in se nervorum corpora parva
  129. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  130. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  131. ex alienigenis rebus constare putetur,
  132. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  133. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  134. si sunt in terris, terram constare necessest
  135. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  136. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  137. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  138. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  139. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  140. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  141. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  142. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  143. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  144. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  145. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  146. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  147. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci