De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  2. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  3. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  4. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  5. et latices dulcis guttas similique sapore
  6. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  7. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  8. herbarum genera et fruges frondesque videri
  9. dispertita inter terram latitare minute,
  10. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  11. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  12. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  13. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  14. verum semina multimodis inmixta latere
  15. multarum rerum in rebus communia debent.
  16. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  17. arboribus vicina cacumina summa terantur
  18. inter se validis facere id cogentibus austris,
  19. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  20. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  21. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  22. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  23. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  24. non possent ullum tempus celarier ignes,
  25. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  26. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  27. permagni referre eadem primordia saepe
  28. cum quibus et quali positura contineantur
  29. et quos inter se dent motus accipiantque,
  30. atque eadem paulo inter se mutata creare
  31. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  32. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  33. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  34. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  35. si fieri non posse putas, quin materiai
  36. corpora consimili natura praedita fingas,
  37. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  38. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  39. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  40. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  41. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  42. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  43. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  44. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  45. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  46. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  47. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  48. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  49. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  50. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  51. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  52. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  53. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  54. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  55. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  56. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  57. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  58. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  59. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  60. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  61. sed potius tali facto recreata valescat,
  62. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  63. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  64. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  65. carmine Pierio rationem exponere nostram
  66. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  67. si tibi forte animum tali ratione tenere
  68. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  69. naturam rerum, qua constet compta figura.
  70. Sed quoniam docui solidissima materiai
  71. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  72. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  73. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  74. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  75. pervideamus utrum finitum funditus omne
  76. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  77. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  78. finitumst; namque extremum debebat habere.
  79. extremum porro nullius posse videtur
  80. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  81. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  82. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  83. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  84. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  85. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  86. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  87. Praeterea si iam finitum constituatur
  88. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  89. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  90. id validis utrum contortum viribus ire
  91. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  92. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  93. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  94. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  95. cogit ut exempta concedas fine patere.
  96. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  97. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  98. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  99. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  100. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  101. fiet uti nusquam possit consistere finis
  102. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  103. Praeterea spatium summai totius omne
  104. undique si inclusum certis consisteret oris
  105. finitumque foret, iam copia materiai
  106. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  107. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  108. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  109. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  110. ex infinito iam tempore subsidendo.
  111. at nunc ni mirum requies data principiorum
  112. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  113. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  114. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  115. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  116. ex infinito cita corpora materiai.
  117. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  118. aer dissaepit collis atque aera montes,
  119. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  120. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  121. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  122. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  123. perpetuo possint aevi labentia tractu
  124. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  125. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  126. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  127. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  128. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  129. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  130. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  131. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  132. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  133. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  134. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  135. exiguum possent horai sistere tempus;
  136. nam dispulsa suo de coetu materiai
  137. copia ferretur magnum per inane soluta,
  138. sive adeo potius numquam concreta creasset
  139. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  140. nam certe neque consilio primordia rerum
  141. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  142. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  143. sed quia multa modis multis mutata per omne
  144. ex infinito vexantur percita plagis,
  145. omne genus motus et coetus experiundo
  146. tandem deveniunt in talis disposituras,
  147. qualibus haec rerum consistit summa creata,