De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  2. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  3. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  4. et velit ardoris naturam linquere solam,
  5. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  6. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  7. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  8. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  9. et qui principium gignundis aera rebus
  10. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  11. fingere res ipsum per se terramve creare
  12. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  13. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  14. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  15. aera iungentes igni terramque liquori,
  16. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  17. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  18. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  19. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  20. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  21. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  22. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  23. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  24. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  25. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  26. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  27. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  28. quae cum magna modis multis miranda videtur
  29. gentibus humanis regio visendaque fertur
  30. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  31. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  32. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  33. carmina quin etiam divini pectoris eius
  34. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  35. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  36. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  37. partibus egregie multis multoque minores,
  38. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  39. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  40. sanctius et multo certa ratione magis quam
  41. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  42. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  43. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  44. Primum quod motus exempto rebus inani
  45. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  46. aera solem ignem terras animalia frugis
  47. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  48. deinde quod omnino finem non esse secandis
  49. corporibus facient neque pausam stare fragori
  50. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  51. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  52. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  53. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  54. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  55. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  56. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  57. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  58. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  59. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  60. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  61. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  62. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  63. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  64. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  65. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  66. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  67. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  68. quam contra res illorum retroque putari?
  69. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  70. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  71. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  72. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  73. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  74. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  75. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  76. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  77. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  78. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  79. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  80. at primordia gignundis in rebus oportet
  81. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  82. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  83. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  84. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  85. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  86. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  87. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  88. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  89. nec cessare haec inter se mutare, meare
  90. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  91. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  92. immutabile enim quiddam superare necessest,
  93. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  94. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  95. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  96. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  97. in commutatum veniunt, constare necessest
  98. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  99. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;