De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quin potius tali natura praedita quaedam
  2. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  3. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  4. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  5. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  6. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  7. aeris e terra res omnis crescere alique;
  8. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  9. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  10. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  11. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  12. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  13. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  14. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  15. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  16. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  17. ni mirum quia multa modis communia multis
  18. multarum rerum in rebus primordia mixta
  19. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  20. atque eadem magni refert primordia saepe
  21. cum quibus et quali positura contineantur
  22. et quos inter se dent motus accipiantque;
  23. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  24. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  25. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  26. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  27. multa elementa vides multis communia verbis,
  28. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  29. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  30. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  31. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  32. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  33. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  34. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  35. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  36. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  37. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  38. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  39. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  40. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  41. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  42. ex aurique putat micis consistere posse
  43. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  44. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  45. cetera consimili fingit ratione putatque.
  46. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  47. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  48. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  49. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  50. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  51. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  52. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  53. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  54. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  55. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  56. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  57. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  58. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  59. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  60. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  61. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  62. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  63. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  64. * * *
  65. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  66. esse et habere in se nervorum corpora parva
  67. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  68. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  69. ex alienigenis rebus constare putetur,
  70. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  71. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  72. si sunt in terris, terram constare necessest
  73. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  74. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  75. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  76. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  77. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  78. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  79. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  80. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  81. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  82. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  83. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  84. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  85. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  86. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  87. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  88. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  89. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  90. et latices dulcis guttas similique sapore
  91. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  92. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  93. herbarum genera et fruges frondesque videri
  94. dispertita inter terram latitare minute,
  95. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  96. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  97. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  98. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  99. verum semina multimodis inmixta latere