De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  2. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  3. commutari aliqua possent ratione revicta,
  4. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  5. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  6. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  7. nec totiens possent generatim saecla referre
  8. naturam mores victum motusque parentum.
  9. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  10. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  11. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  12. et minima constat natura nec fuit umquam
  13. per se secretum neque post hac esse valebit,
  14. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  15. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  16. agmine condenso naturam corporis explent;
  17. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  18. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  19. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  20. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  21. non ex illorum conventu conciliata,
  22. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  23. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  24. concedit natura reservans semina rebus.
  25. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  26. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  27. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  28. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  29. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  30. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  31. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  32. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  33. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  34. credere posse animum, victus fateare necessest
  35. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  36. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  37. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  38. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  39. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  40. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  41. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  42. non possunt ea quae debet genitalis habere
  43. materies, varios conexus pondera plagas
  44. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  45. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  46. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  47. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  48. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  49. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  50. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  51. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  52. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  53. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  54. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  55. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  56. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  57. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  58. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  59. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  60. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  61. languidior porro disiectis disque supatis.
  62. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  63. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  64. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  65. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  66. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  67. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  68. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  69. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  70. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  71. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  72. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  73. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  74. ut videas non e stipatis partibus esse.
  75. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  76. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  77. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  78. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  79. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  80. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  81. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  82. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  83. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  84. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  85. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  86. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  87. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  88. naturam res et convertunt corpora sese,
  89. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  90. nil referret enim quaedam decedere, abire
  91. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  92. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  93. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  94. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  95. concursus motus ordo positura figurae
  96. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  97. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  98. praeterea rei quae corpora mittere possit
  99. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.