De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  2. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  3. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  4. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  5. naturae primus portarum claustra cupiret.
  6. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  7. processit longe flammantia moenia mundi
  8. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  9. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  10. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  11. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  12. quare religio pedibus subiecta vicissim
  13. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  14. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  15. impia te rationis inire elementa viamque
  16. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  17. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  18. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  19. Iphianassai turparunt sanguine foede
  20. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  21. cui simul infula virgineos circum data comptus
  22. ex utraque pari malarum parte profusast,
  23. et maestum simul ante aras adstare parentem
  24. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  25. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  26. muta metu terram genibus summissa petebat.
  27. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  28. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  29. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  30. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  31. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  32. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  33. hostia concideret mactatu maesta parentis,