De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  2. tantum religio potuit suadere malorum.
  3. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  4. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  5. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  6. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  7. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  8. et merito; nam si certam finem esse viderent
  9. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  10. religionibus atque minis obsistere vatum.
  11. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  12. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  13. ignoratur enim quae sit natura animai,
  14. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  15. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  16. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  17. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  18. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  19. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  20. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  21. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  22. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  23. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  24. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  25. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  26. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  27. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  28. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  29. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  30. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  31. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  32. unde anima atque animi constet natura videndum,
  33. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes