De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non ex illorum conventu conciliata,
  2. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  3. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  4. concedit natura reservans semina rebus.
  5. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  6. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  7. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  8. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  9. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  10. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  11. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  12. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  13. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  14. credere posse animum, victus fateare necessest
  15. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  16. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  17. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  18. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  19. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  20. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  21. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  22. non possunt ea quae debet genitalis habere
  23. materies, varios conexus pondera plagas
  24. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  25. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt