De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  2. et qui principium gignundis aera rebus
  3. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  4. fingere res ipsum per se terramve creare
  5. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  6. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  7. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  8. aera iungentes igni terramque liquori,
  9. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  10. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  11. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  12. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  13. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  14. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  15. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  16. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  17. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  18. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  19. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  20. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  21. quae cum magna modis multis miranda videtur
  22. gentibus humanis regio visendaque fertur
  23. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  24. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  25. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.