De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  2. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  3. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  4. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  5. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  6. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  7. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  8. commutari aliqua possent ratione revicta,
  9. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  10. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  11. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  12. nec totiens possent generatim saecla referre
  13. naturam mores victum motusque parentum.
  14. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  15. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  16. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  17. et minima constat natura nec fuit umquam
  18. per se secretum neque post hac esse valebit,
  19. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  20. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  21. agmine condenso naturam corporis explent;
  22. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  23. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  24. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  25. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.