De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  2. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  3. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  4. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  5. commutari aliqua possent ratione revicta,
  6. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  7. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  8. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  9. nec totiens possent generatim saecla referre
  10. naturam mores victum motusque parentum.
  11. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  12. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  13. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  14. et minima constat natura nec fuit umquam
  15. per se secretum neque post hac esse valebit,
  16. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  17. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  18. agmine condenso naturam corporis explent;
  19. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  20. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  21. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  22. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  23. non ex illorum conventu conciliata,
  24. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  25. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  26. concedit natura reservans semina rebus.
  27. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  28. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  29. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  30. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  31. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  32. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  33. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  34. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  35. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  36. credere posse animum, victus fateare necessest
  37. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  38. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  39. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  40. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  41. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  42. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  43. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  44. non possunt ea quae debet genitalis habere
  45. materies, varios conexus pondera plagas
  46. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  47. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  48. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  49. magno opere a vera lapsi ratione videntur.