De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  2. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  3. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  4. at quoniam supra docui nil posse creari
  5. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  6. esse inmortali primordia corpore debent,
  7. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  8. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  9. sunt igitur solida primordia simplicitate
  10. nec ratione queunt alia servata per aevom
  11. ex infinito iam tempore res reparare.
  12. denique si nullam finem natura parasset
  13. frangendis rebus, iam corpora materiai
  14. usque redacta forent aevo frangente priore,
  15. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  16. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  17. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  18. quam rursus refici; qua propter longa diei
  19. infinita aetas ante acti temporis omnis
  20. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  21. numquam relicuo reparari tempore posset.
  22. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  23. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  24. et finita simul generatim tempora rebus
  25. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  26. Huc accedit uti, solidissima materiai
  27. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  28. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  29. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  30. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  31. at contra si mollia sint primordia rerum,
  32. unde queant validi silices ferrumque creari,
  33. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  34. principio fundamenti natura carebit.
  35. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  36. quorum condenso magis omnia conciliatu
  37. artari possunt validasque ostendere viris.
  38. porro si nullast frangendis reddita finis
  39. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  40. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  41. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  42. at quoniam fragili natura praedita constant,
  43. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  44. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  45. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  46. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  47. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  48. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  49. nec commutatur quicquam, quin omnia constant