De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  2. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  3. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  4. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  5. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  6. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  7. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  8. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  9. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  10. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  11. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  12. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  13. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  14. languidior porro disiectis disque supatis.
  15. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  16. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  17. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  18. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  19. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  20. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  21. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  22. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  23. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  24. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  25. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  26. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  27. ut videas non e stipatis partibus esse.
  28. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  29. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  30. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  31. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  32. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  33. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  34. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  35. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  36. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  37. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  38. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  39. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  40. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  41. naturam res et convertunt corpora sese,
  42. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  43. nil referret enim quaedam decedere, abire
  44. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  45. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  46. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  47. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  48. concursus motus ordo positura figurae
  49. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant