De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  2. numquam relicuo reparari tempore posset.
  3. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  4. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  5. et finita simul generatim tempora rebus
  6. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  7. Huc accedit uti, solidissima materiai
  8. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  9. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  10. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  11. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  12. at contra si mollia sint primordia rerum,
  13. unde queant validi silices ferrumque creari,
  14. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  15. principio fundamenti natura carebit.
  16. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  17. quorum condenso magis omnia conciliatu
  18. artari possunt validasque ostendere viris.
  19. porro si nullast frangendis reddita finis
  20. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  21. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  22. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  23. at quoniam fragili natura praedita constant,
  24. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  25. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  26. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  27. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  28. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  29. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  30. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  31. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  32. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  33. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  34. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  35. commutari aliqua possent ratione revicta,
  36. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  37. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  38. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  39. nec totiens possent generatim saecla referre
  40. naturam mores victum motusque parentum.
  41. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  42. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  43. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  44. et minima constat natura nec fuit umquam
  45. per se secretum neque post hac esse valebit,
  46. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  47. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  48. agmine condenso naturam corporis explent;
  49. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  50. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  51. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  52. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  53. non ex illorum conventu conciliata,
  54. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  55. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  56. concedit natura reservans semina rebus.
  57. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  58. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  59. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  60. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  61. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  62. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis