De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  2. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  3. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  4. credere posse animum, victus fateare necessest
  5. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  6. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  7. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  8. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  9. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  10. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  11. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  12. non possunt ea quae debet genitalis habere
  13. materies, varios conexus pondera plagas
  14. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  15. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  16. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  17. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  18. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  19. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  20. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  21. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  22. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  23. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  24. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  25. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  26. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  27. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  28. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  29. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  30. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  31. languidior porro disiectis disque supatis.
  32. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  33. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  34. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  35. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  36. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  37. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  38. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  39. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  40. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  41. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  42. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  43. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  44. ut videas non e stipatis partibus esse.
  45. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  46. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  47. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  48. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  49. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  50. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  51. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  52. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  53. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  54. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  55. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  56. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  57. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  58. naturam res et convertunt corpora sese,
  59. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  60. nil referret enim quaedam decedere, abire
  61. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  62. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;