De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  2. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  3. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  4. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  5. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  6. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  7. Principio quoniam duplex natura duarum
  8. dissimilis rerum longe constare repertast,
  9. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  10. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  11. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  12. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  13. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  14. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  15. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  16. materiem circum solidam constare necessest;
  17. nec res ulla potest vera ratione probari
  18. corpore inane suo celare atque intus habere,
  19. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  20. id porro nihil esse potest nisi materiai
  21. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  22. materies igitur, solido quae corpore constat,
  23. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  24. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  25. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  26. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  27. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  28. alternis igitur ni mirum corpus inani
  29. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  30. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  31. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  32. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  33. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  34. nec ratione queunt alia temptata labare;
  35. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  36. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  37. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  38. nec capere umorem neque item manabile frigus
  39. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  40. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  41. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  42. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  43. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  44. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  45. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  46. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  47. at quoniam supra docui nil posse creari
  48. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  49. esse inmortali primordia corpore debent,
  50. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  51. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  52. sunt igitur solida primordia simplicitate
  53. nec ratione queunt alia servata per aevom
  54. ex infinito iam tempore res reparare.
  55. denique si nullam finem natura parasset
  56. frangendis rebus, iam corpora materiai
  57. usque redacta forent aevo frangente priore,
  58. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  59. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  60. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  61. quam rursus refici; qua propter longa diei
  62. infinita aetas ante acti temporis omnis