De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. denique si nullam finem natura parasset
  2. frangendis rebus, iam corpora materiai
  3. usque redacta forent aevo frangente priore,
  4. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  5. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  6. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  7. quam rursus refici; qua propter longa diei
  8. infinita aetas ante acti temporis omnis
  9. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  10. numquam relicuo reparari tempore posset.
  11. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  12. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  13. et finita simul generatim tempora rebus
  14. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  15. Huc accedit uti, solidissima materiai
  16. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  17. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  18. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  19. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  20. at contra si mollia sint primordia rerum,
  21. unde queant validi silices ferrumque creari,
  22. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  23. principio fundamenti natura carebit.
  24. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  25. quorum condenso magis omnia conciliatu
  26. artari possunt validasque ostendere viris.
  27. porro si nullast frangendis reddita finis
  28. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  29. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  30. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  31. at quoniam fragili natura praedita constant,
  32. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  33. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  34. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  35. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  36. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  37. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  38. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  39. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  40. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  41. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  42. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  43. commutari aliqua possent ratione revicta,
  44. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  45. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  46. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  47. nec totiens possent generatim saecla referre
  48. naturam mores victum motusque parentum.
  49. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  50. corporis illius, quod nostri cernere sensus