De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  2. et minima constat natura nec fuit umquam
  3. per se secretum neque post hac esse valebit,
  4. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  5. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  6. agmine condenso naturam corporis explent;
  7. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  8. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  9. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  10. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  11. non ex illorum conventu conciliata,
  12. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  13. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  14. concedit natura reservans semina rebus.
  15. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  16. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  17. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  18. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  19. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  20. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  21. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  22. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  23. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  24. credere posse animum, victus fateare necessest
  25. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  26. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  27. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  28. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  29. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  30. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  31. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  32. non possunt ea quae debet genitalis habere
  33. materies, varios conexus pondera plagas
  34. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  35. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  36. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  37. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  38. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  39. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  40. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  41. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  42. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  43. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  44. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  45. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  46. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  47. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  48. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  49. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  50. acrior ardor enim conductis partibus esset,