De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  2. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  3. Principio quoniam duplex natura duarum
  4. dissimilis rerum longe constare repertast,
  5. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  6. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  7. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  8. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  9. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  10. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  11. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  12. materiem circum solidam constare necessest;
  13. nec res ulla potest vera ratione probari
  14. corpore inane suo celare atque intus habere,
  15. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  16. id porro nihil esse potest nisi materiai
  17. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  18. materies igitur, solido quae corpore constat,
  19. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  20. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  21. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  22. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  23. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  24. alternis igitur ni mirum corpus inani
  25. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  26. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  27. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  28. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  29. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  30. nec ratione queunt alia temptata labare;
  31. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  32. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  33. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  34. nec capere umorem neque item manabile frigus
  35. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  36. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  37. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  38. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  39. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  40. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  41. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  42. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  43. at quoniam supra docui nil posse creari
  44. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  45. esse inmortali primordia corpore debent,
  46. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  47. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  48. sunt igitur solida primordia simplicitate
  49. nec ratione queunt alia servata per aevom
  50. ex infinito iam tempore res reparare.