De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  2. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  3. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  4. at quoniam supra docui nil posse creari
  5. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  6. esse inmortali primordia corpore debent,
  7. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  8. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  9. sunt igitur solida primordia simplicitate
  10. nec ratione queunt alia servata per aevom
  11. ex infinito iam tempore res reparare.
  12. denique si nullam finem natura parasset
  13. frangendis rebus, iam corpora materiai
  14. usque redacta forent aevo frangente priore,
  15. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  16. conceptum summum aetatis pervadere finem.