De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. alternis igitur ni mirum corpus inani
  2. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  3. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  4. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  5. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  6. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  7. nec ratione queunt alia temptata labare;
  8. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  9. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  10. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  11. nec capere umorem neque item manabile frigus
  12. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  13. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  14. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  15. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  16. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.