De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  2. quam rursus refici; qua propter longa diei
  3. infinita aetas ante acti temporis omnis
  4. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  5. numquam relicuo reparari tempore posset.
  6. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  7. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  8. et finita simul generatim tempora rebus
  9. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  10. Huc accedit uti, solidissima materiai
  11. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  12. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  13. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  14. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  15. at contra si mollia sint primordia rerum,
  16. unde queant validi silices ferrumque creari,