De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  2. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  3. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  4. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  5. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  6. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  7. at quoniam supra docui nil posse creari
  8. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  9. esse inmortali primordia corpore debent,
  10. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  11. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  12. sunt igitur solida primordia simplicitate
  13. nec ratione queunt alia servata per aevom
  14. ex infinito iam tempore res reparare.
  15. denique si nullam finem natura parasset
  16. frangendis rebus, iam corpora materiai
  17. usque redacta forent aevo frangente priore,
  18. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  19. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  20. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  21. quam rursus refici; qua propter longa diei
  22. infinita aetas ante acti temporis omnis
  23. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  24. numquam relicuo reparari tempore posset.
  25. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  26. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  27. et finita simul generatim tempora rebus
  28. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  29. Huc accedit uti, solidissima materiai
  30. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  31. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  32. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  33. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  34. at contra si mollia sint primordia rerum,
  35. unde queant validi silices ferrumque creari,
  36. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  37. principio fundamenti natura carebit.
  38. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  39. quorum condenso magis omnia conciliatu
  40. artari possunt validasque ostendere viris.
  41. porro si nullast frangendis reddita finis
  42. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  43. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  44. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  45. at quoniam fragili natura praedita constant,
  46. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  47. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  48. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  49. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  50. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  51. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  52. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  53. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  54. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  55. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  56. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  57. commutari aliqua possent ratione revicta,
  58. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  59. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  60. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  61. nec totiens possent generatim saecla referre
  62. naturam mores victum motusque parentum.
  63. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  64. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  65. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  66. et minima constat natura nec fuit umquam
  67. per se secretum neque post hac esse valebit,