De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  2. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  3. agmine condenso naturam corporis explent;
  4. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  5. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  6. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  7. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  8. non ex illorum conventu conciliata,
  9. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  10. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  11. concedit natura reservans semina rebus.
  12. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  13. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  14. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  15. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  16. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  17. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  18. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  19. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  20. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  21. credere posse animum, victus fateare necessest
  22. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  23. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  24. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  25. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  26. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  27. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  28. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  29. non possunt ea quae debet genitalis habere
  30. materies, varios conexus pondera plagas
  31. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  32. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  33. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  34. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  35. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  36. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  37. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  38. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  39. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  40. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  41. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  42. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  43. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  44. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  45. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  46. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  47. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  48. languidior porro disiectis disque supatis.
  49. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  50. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  51. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  52. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  53. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  54. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  55. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  56. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  57. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  58. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  59. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  60. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  61. ut videas non e stipatis partibus esse.
  62. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  63. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  64. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  65. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  66. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  67. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,